- DEFUNCTI
- DEFUNCTIquî cutati ab antiquis, vide hîc passim, inprimis supra, ubi de Cadaverum cura. Addam hîc saltem, ad mentionem eorum veniam praefari consuevisse Romanos, ex Plinio l. 28. c. 2. Cur ad mentionem defunctorum, testanner memoriam eorum a nobis non sollicitari?. Et Plutarcho in Cic. κατάδε???μος, Romani ne male ominate loquantur, abrre dicunt, pro mori; sicut Graeci eiusdem εὑφημίας: a mortis mentione abstinentes. Unde letum ἀπὸ τῆς λήθης, quod ii minime sollicitandi, et a quiete avocandi. Quam ob causam porro μακαρίται Graecis bonae scaevae omine, et πλείονες potius, quam νεκροὶ, appellati sunt etc. Dalechamp. Not. ad l. De phrasi, Defunctos absolvere, vide supra. uti de duplici auctoramentomoribundorum apud Gentiles, quo Defunctorum gregi adscribebantur, infra phrasi Poste notare: de litera Θ vero Defunctorum nominibus apponi solita, in Th.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.